HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XXI: De Ozia, sive Azaria leproso rege Judae

#IV Reg. XV#Joel I#Abd. I#Jon. IV

Anno vicesimo septimo Jeroboam regis Israel regnavit Ozias in Jerusalem duobus, et quinquaginta annis. Hieronymus tamen super Osee dicit eum cepisse regnare anno duodecimo Jeroboam. Et fecit quod placitum erat coram Domino, verumtamen excelsa non abstulit. Qui cum hostes debellasset, et Ammonitas fecisset tributarios sibi, reaedificavit muros in Jerusalem, quos destruxerat Joas rex Israel, eratque praecipue terrae cultor, et curam habebat circa plantationes, et semina fructuum diversorum. Cumque ditatus esset in substantia mortali, contra Deum immortalem agere nisus est. Nam in festivitate propitiationis indutus stola pontificali intravit in templum, ut incensum poneret, pontifice Azaria cum 80 sacerdotibus eum prohibente. Et factus est terraemotus, et claritas solis valde effulsit, et incidit in faciem regis, et percussus est lepra in facie. Ante civitatem vero scissa est media pars montis ad occidentem, et devoluta est ita ut et vias clauderet, et regios hortos opprimeret. Et habitavit seorsum urbem privatam degens vitam. Joathan vero filius ejus gubernabat palatium, et judicabat populum terrae. Et mortuus est Ozias, et sepultus in civitate David. Josephus tamen dicit eum de regibus solum habere sepulcrum in hortis. Et regnavit pro eo filius ejus Joathan, sub Ozia rege Juda, et sub Jeroboam rege Israel coepit prophetare Isaias, de quo plenius postea dicitur, et Osee de tribu Issachar ortus in Bethemoth. Sed hic, ut ait Hieronymus, praenuntians dedit signum: Veniet Dominus in terra, sicut quercus, quae est in Silo, etc., quod non legitur in Scriptura ejus secundum editionem nostram. Forte quod Hieronymus dixit signum, hoc Epiphanius dixit prodigium, dicens de Osee: Et dedit prodigium, dicens: Veniet in terra Dominus, sicut quercus, quae est in Silo cum ex semetipsa in duodecim fuerit partita, et factae fuerunt ex ea totidem quercus. Prophetavit autem contra decem tribus, pauca de duabus loquens. Et pronuntiavit historialiter Judaeos in ultimo tempore ad Christum redituros. Tertium quoque diem Dominicae resurrectionis praedixit. Hic in terra sua sepultus placida quiete dormivit. Sub eisdem quoque prophetavit Joel de tribu Ruben natus in agro Bethoron, qui descripsit terram duarum tribuum eruco, brucho, locusta et rubigine vastandam. Praedixit quoque effusionem sancti Spiritus futuram super servos Dei, et ancillas, quod factum est in die Pentecostes. Hic in Bethoron in pace mortuus est et sepultus. Sub eisdem regibus prophetavit Abdias, ut quidam tradunt; sed secundum Hebraeos verius est, quod ante eos prophetaverit: nam mortuus est ante Elisaeum. Relicta enim uxor ejus per consilium Elisaei, liberata est a creditoribus, oleo superabundante. Fuit autem de terra Sichem de agro Bethamar. Quinquagenarius enim ille fuit, cui pepercit Elias, qui relicto obsequio regis, Eliae discipulus factus est. Cujus sepulcrum, usque hodie cum mausoleo Elisaei, et Joannis Baptistae in Sebaste veneratione habetur. Sub Jeroboam rege Israel prophetavit Jonas filius viduae Sareptanae, qui post reditum a Ninive, tempore famis, assumpta matre, gentium incola factus est. Nam et erubescebat esse in terra sua, dicens: Sic auferetur opprobrium meum, eo quod prophetans contra Ninivem mendax repertus sum. Qui, transacta fame, rediit in terram Juda, et defuncta est mater ejus, et sepelivit eam juxta balneum Delborae. Hic praedixit signum eversionis Jerusalem, quod cum viderent lapidem luctuose clamantem, prope sit finis, et cum viderint in Jerusalem gentes universas, tunc tota illa civitas irrecuperabiliter everteretur Mortuus est et sepultus in spelunca unius judicis Israel, cujus sepulcrum monstratur in una urbium Geth in viculo quodam juxta Sephoron. Sub Ozia rege Juda terminata est monarchia Assyriorum. Nam Sardanapalius ultimus monarcha victus ab Arbace Medo, semetipsum concremavit, et tunc Arbaces monarchiam ad Medos transtulit, spe, nondum re: hoc enim fecit Darius, occiso Balthazar. Fuerunt tamen reges Assyrii, si non monarchae, tamen potentes, usque ad subversionem Ninive, quam prophetavit Nahum.